Home Prior Books Index
←Prev   2 Thessalonians 3 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

3:1  de cetero fratres orate pro nobis ut sermo Domini currat et clarificetur sicut et apud vos
3:2  et ut liberemur ab inportunis et malis hominibus non enim omnium est fides
3:3  fidelis autem Dominus est qui confirmabit vos et custodiet a malo
3:4  confidimus autem de vobis in Domino quoniam quae praecipimus et facitis et facietis
3:5  Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei et patientia Christi
3:6  denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis
3:7  ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos quoniam non inquieti fuimus inter vos
3:8  neque gratis panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus
3:9  non quasi non habuerimus potestatem sed ut nosmet ipsos formam daremus vobis ad imitandum nos
3:10  nam et cum essemus apud vos hoc denuntiabamus vobis quoniam si quis non vult operari nec manducet
3:11  audimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete nihil operantes sed curiose agentes
3:12  his autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in Domino Iesu Christo ut cum silentio operantes suum panem manducent
3:13  vos autem fratres nolite deficere benefacientes
3:14  quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam hunc notate et non commisceamini cum illo ut confundatur
3:15  et nolite quasi inimicum existimare sed corripite ut fratrem
3:16  ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco Dominus cum omnibus vobis
3:17  salutatio mea manu Pauli quod est signum in omni epistula ita scribo